PUTEAL Navii

PUTEAL Navii
PUTEAL Navii
apud Ciceronem de Divim. l. 1. ubi de praecisae a Navio Augure cotis miraculo, Ex eo evenit, ut et Tarquinius Atiô Naviô augure uteretur et populus ad eum de suis rebus referret. Cotem autem illam et novaculam defossam in Comitio putealque impositum accepimus; Dionysio βωμὸς est, ara, sub ara enim defossam cotem cum novacula ait: Cum Puteali Libonis male a nonnuliis confunditur. Puteal enim Navit, in Comitio fuit ante Curiam, ubi etiam Navio status togata posita erat, Plin. l. 34. c. 5. At Puteal Libonis longe ab eo loco, ut docent S. Rufus et P. Victor, qui Ruminalem sive Naviam ficum, quae iuxta Navii Puteal erat, et Puteal Libonis in longe diversis locis ponunt. Adde. quod Libonis Puteal in suo loco manserit, usque ad extrema Romani Imperii: at illius arae apud Auctores illius temporis nullum vestigium. Et sane Plinius memorat, Aram illam ex eo loco sublatam gladiatoriô munere Iul. Caesaris, quod in Foro editum est: post quae tempora loco tamen Putealis nomen mansit. Sed nec unum Puteal Romae fuisse, docet Ruffus, qui in Regione VII. Urbis Putealium vicum recenset, Coeterum non ibi statim Puteal, ubi Puteus, ut viri docti hactenus sibi persuaserunt: nempe quia put eal operculum putei, ideo nescio quos Deûm Marium puteos hariolati. Imo ideo Putealia haec dicta, quia sine dputeo: Ubi enim puteus subest, non puteal dicitur, sed puteus, quâ voce etiam comprehenditur operculum putei. Puteal Navii, ara fuit, ut vidimus, talis etiam Puteal Libonis, in cuius nummis sane arae instar visitur. Non vero quaelibet ara hôc nomine venit, sed illae solum, quae locis fulguritis vel fulguribus conditis
imponebantur, foramen in medio habentes, ut caelum desuper pateret. Huiusmodi enim lapis in medio perforatus, veluti templum Fulgnri fuit, et ara; imo et Puteal, quia talis forma Putealis. Nihil enim aliud significat vox haec primigeniâ et propriâ sui notione, quam lapidem pertusum, qui ori putei circumponebatur, cuiusmodi suggestum lapideum, circa os putei, plerique etiamnum aedificant, cui magnus lapis imponitur, in medio foramen habens, ad instar orificii putei. Sacella quoque vocabant istiusmodi putealia, Templa nimirum sine tecto; sed et quod sine tecto est et toramine apertô partet, Templum etiam dicitur. Sophocles σηκὸν ἀκαλυφῆ vocat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1138. et seqq. ubi inter alia et hoc addit, fieri posse, ut cum arae Deorum, qui Templi tegmine nolebant claudi, quaeque proin sub dio positae erant, non tamen nudae, sed aliquô septô, quod ipsis coniunctum erat, nullô interstitiô relictô, munitae: iis Putealis nomen fuerit quoque adpositum. Septum enim tale, instar putealis, aras tales cingebant. Vide etiam hic infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PUTEAL Scribonii Libonis — vulgo simpliciter Puteal Libonis, in Fragm. Festi, Scribonii puteal ante Atrium Minervae, quod Scribonius, cui negotium datum fuerat, ut conquireret sacella, id ponendum curavit, quia in eo loco olim sacellum suit, quod ignorabatur. Tradunt… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARA Comitii — sub qua defossa Navii Auguris novacula, quâ cotem disciderat, non longe a sacra ficu, in memoriam tantae rei ibi erecta est, in Comitio videl. ante Curiam, ubi etiam Navio statua togata posita erat, Plin. l. 34. c. 5. Namque Attii Navii statua… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”